UNGULA

UNGULA
UNGULA
inter isntrumenta hominibus excruciandis excogitata, memoratur Cypriano, ad Donatum, Hasta illis et gladius et carnifex praesto est, Ungula effodiens latera et deradens, Eculeus extendens etc. Prudentio Hymnô 2. D. Vincentii, v. 117.
Ridebat haec miles Dei,
Manus cruentas increpans,
Quod fixa non prosundius
Intraret artus Ungula.
Bisulcae eidem dicuntur, in Hzmno 14. D. Romani, v. 71.
Amor coronae pene praevenit crucem
Lictoris artem, sponte nudas offerens
Costas bisulcis exsecandas Ungulis.
Idem alibi ictus earum hiulcos> vulnera lacunas vocat etc. Erat avem ferrum mucronatum, quô sulcatim corpora laniabantur et fodiebantur. Et quidem eorum, qui in Eqvuleo torquebantur, cutem Ungulis ferreis laniari solitam esse discimus ex Iustiniano de Mathem. in C. ubi ait. Sic Eqvuleo deditus et ungulis latera sulcantibus scelere dignas perferat poenas: et Sigonio de Iudic. l. 3. c. 18. ubi, de Eqvuleo loquens, inter alia, ait, Catasta fuit lignea etc. in altum erecta, ut ex ea quasi ex cruce quadam miser penderet; tum primum compagem ipsam ossium illius divellebant, deinde candentibus eiusdem corpori laminis admotis, atque bisulcis ungulis ferreis lateribus laniatis doloris acerbitatem augebant. Has Ficiulas esse, ex isidoro videtur colligi, Etymol. l. 5. cap. ult. Ungulae dictae, quod effodiant; hae et Fidiculae, quia iis rei in eqvuleo torquentur, ut fides inveniatur. Gallonius, ex findendo seu fodiendo sic appellatas esse statuit. Vide supra ubi de Fidiculis. Idem fuisse genus quoddam forcipis ferreae docens, eas hôc modô explicat: Coniungebantur primum duo simul ferri frusta oblonga aliquantulum, eô prorsus modô, quô illa forcipis ferreae fabrorum connecti copularique solent; quorum extremae partes rotundae erant et prope earundem finem paululum excavatae, quod idcirco fiebat, ut hastulae aliquae in ipsis includi atque affigi possent, ad maiorem commoditatem carnificum, reos in Eqvuleo positos vel stipitibus affixos vel sublime appensos discerpentium. In partibus vero superioribus a coniunctione nimirum frustorum amborum ferri incipiendo, unius palmi erant longitudinis, duorum digitorum latitudinis exiguaeque crassitiei, subtiles siquidem ac exiles construebantur. Porro affigebantur his mucrones sex ferrei, terni in singulis, hôc ordine, ut in alterius illarum medietate duo mucrones eius ferme superficiei fixi essent, in medietate vero alterius unus tantummodo adversus duos: qui, si contingebat forcipes constringi quia in fursti medio affixus erat, duobus prioribus aculeis obviam fiebat atque occursabat, per eos quasi se ipsum traiciendo. Amplius in issdem partibus alii totidem mucrones in earum capitibus inerant, aculeorum ordine duntaxat immutatô. Unde eveniebat, ut carnes illorum quibus admoverentur, et fodicarentur et sulcarentur. Quocirca non mirandum, quod bisulcae dictae. Variis autem modis excarnificabantur his ungulis homines, quandoque Eqvuleo, vel palis aut columnis alligati, quandoque sublime appensi, capite etiam nonnumquam ad terram vertô. etc. Vide Gallonium de Martyr. Cruc. c. 3. Hinc ungulare, seu exungulare, ungularum tormentum inferre, in Vita Potiti Martyr. c. 6. Ferantur ferreae ungulae et unguletur. Et in Act. Eulaliae Barcinon. num. 6. Iussit --- suspendi eam, quamdiu exungularetur, apud Car. du Fresne, Glossar. lacerare simpliciter vocat Seneca, de Ira, l. 3. c. 3. Unde eqvuleis et laceratioibus subiacere, in l. 4. Cod. Theodos. de Numerar. vide supra in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Ungula — Un gu*la, n.; pl. {Ungul[ae]}. [L., a claw, hoof, from unguis a nail, claw, hoof.] 1. A hoof, claw, or talon. [1913 Webster] 2. (Geom.) A section or part of a cylinder, cone, or other solid of revolution, cut off by a plane oblique to the base;… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • ungula — / ungula/ s.f. [der. del lat. unguis unghia , con suff. dim.]. (zool.) [unghia del terzo dito degli equidi, ispessita fino a formare la suola della zampa] ▶◀ [➨ unghione (2)] …   Enciclopedia Italiana

  • úngula — s. f. 1. Garra ou unha. 2. Saliência membranosa do ângulo interno do olho.   ‣ Etimologia: latim ungula, ae, unha, casco …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Ungŭla — (lat.), 1) Huf, Klaue; daher Ungulata, so v.w. Hufthiere; 2) U. ocŭli, so v.w. Flügelfell …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ungula — Ungula, lat., Huf; ungulata, Hufthiere …   Herders Conversations-Lexikon

  • ungula — [uŋ′gyo͞o lə] n. pl. ungulae [uŋ′gyo͞olē΄] [L, a hoof < unguis, a hoof, NAIL] UNGUIS (sense 2) ungular adj …   English World dictionary

  • ungula — Unguis Un guis, n.; pl. {Ungues}. [L., nail, claw, or hoof.] 1. The nail, claw, talon, or hoof of a finger, toe, or other appendage. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) One of the terminal hooks on the foot of an insect. [1913 Webster] 3. (Bot.) The… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • ungula — /ung gyeuh leuh/, n., pl. ungulae / lee /. Bot. an unguis. [1350 1400; ME < L ungula a claw, hoof, talon, dim. of unguis UNGUIS] * * * …   Universalium

  • ungula — ùn·gu·la s.f. TS zool. → zoccolo {{line}} {{/line}} DATA: 1961. ETIMO: dal lat. ŭngŭla(m), dim. di unguis unghia , v. anche unghia …   Dizionario italiano

  • Ungula — nagas statusas T sritis gyvūnų raida, augimas, ontogenezė, embriologija atitikmenys: lot. Unguicula; Ungula ryšiai: platesnis terminas – ektoderma siauresnis terminas – antnagė siauresnis terminas – nago epidermis siauresnis terminas – nago… …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”